-Lettre de mai 1764 (de Vienne) : « Quod mihi ad vos viri clarissimi epistolam dare sumsi, eruditioni vestra, et singulari in rem publicam literariam et studio, et munificentia viri nobilissimi et incomparibilis Pellerini ; quid enim nomen celeberrimum cellare juvat. Tribuite, cujus beneficio vestra opera geographia numaria fines mirifice sunt prolati. Dies non potest, qua voluptate tres tomos de populis et urbibus autonomis apud illustrissimum principem Kaunizium percurrerim, ea profecto erat, ut illlico animum informarem, simul ararii tenuitas admiserit, praeclaram hanc frigam tomo de regum numis a vobis editio adjungere, quem liberalitati eruditissimi viri Bathelemyi debeo, cui ut ob insigne hoc donum semper me obstrictissimum profitebo, ab ea tamen culpa illum absolvere non possum, qua adpendiculam, quam huic epistola adjuvo, eo, quo typis prodiverat anno duplice exemplo illum obsinem misam, ut vobis alterum cederes, tradere neglexit. Considenter haec adfero, quia plurima argumenta mihi id conprobant, atque primum quidemtam aequos vos semper arbitrabor, ut, quemadmodum Florestium, Froelichium, Panelium ob suas janc in rem symbolas laudastis, nunquam neglecturi fuissetas illustrissimi mei discipuli, ad excitandam in nobilibus harum musarum amorem, honorificam mentionem facere, quod sane ipse ex nobili aemulatione etiam ferebat agrius. Deinde neque nummum, quem T. 1, pag. 80, tab. XII N. 4 exhibetis, Bu/throto : nec alterum, quem ibidem pag. 157, Tab. XXV. N. 26 post Haymium produxistis, Thespiis vos adsripbumos fuisse puto ; non illud ; si in adpendicula bene conservatum numum non in duabus sed una linea ΘΟΥΣ aut ΘΟΥ inscriptum vidissetis, neque enim unicus est ; ut apud Hgbnerum amicum, ita in meo, atque pluribus integerimis apud Marchionem Savorgnanum nihil amplius legitur. Non hoc, si duo, illa luporum capita cum monogrammate Tab. 1 adpend. N. 9 vestris oculis fuissent subjecta, omitto alia, de quibus forsan infra. Tertium est : scripseram, ad Barthelemium, dum prodonato egium tomo gratias inependerem, velit cum omni erga tantos viros reverentia vos de lapsu admonere, quem tomo de numis regum pag. 25 admisistis, dum a Froelichio meo tertiam Macedonia provinciam editam scripseratis ; ad numus is erat ΜΑΚΕΔΟΝΩΝ ΤΕΤΑΡΤΗΣ ut tam in prima, qua maltera Florentina Gorii mei editione habetur, atque autoptes ipse testam possum, qui numum eum non smel in Museo collegii academici a Granellis nostro conlecto manibus tractavi, adtamen eundem errorem iterum reperi T. 1 de urbibus pag. 177. Cogitare quis posse tomum 1 vestrum tum iam editum, cum ad vos adpendicula comitis cristiani est delata ; verum neque tum tomo III, qui an 1763 prodivit, numus pag. 73 Tab. C N. 59 Tegea Creta adtribuisseris, tam certo enim cerva est cum Telepho in nostro numo optime servato, ut de animali seu caudam pedes seu ustera spectes ne minima sit controversia, ceterum ut omnino vos convincam, ad calcem adpendicula similem vestro indicata Tab. N. 58 produco ex museo March. Savorgnani, in quo eadem mongrammata (ΤΑΡ) (ΜΙ), qua ipsi, Tab. III, pag. 33, tomo de numis regum observatis, emendato Haym adsunt, quin ealterum videbitis vestro T. II. Tab. XXI, N. 97 persimilem, qui easdem siglas exhibet ; quam vellem eodem Tabellaris hanc alteram adpendiculam adjungere / (32r) prima illi comitis Cristiani, nisi fax typographorum nostram usque injiceret. Vidatis Barthelemyum teneri undique, atque querimonia meam suo nisi merito. Vereor, ne me edentulum senem habeatis, si de vobis etiam aliquatisper querar, querar tamen ; eecum, viri ornartissimi, hac tam splendida occasione oblata, nocentate tam magnifico, mappas geographicas, quibus, ad hodiernas observationes exactis hactenus caremus ; adjungere omisistis quod eo tristius, quia cum ad manus vobis sin sororio vinculo adjuncti academici scientiarum, id prae quovis alio praestare posuissetis facilius. Verum ab hac, quam inpingo, dica vos ipse libero, non omissam hanc industriam existimo, sed dicatam, dum nempe immensum regii thesauri mare in lucem publicam prodibis, quae spes ut me non fallat, fascint boni superi. Poro iam querellas, ad preces, easque infimas convertor quod potissimum deprecor, est, ne me plagiarium habeatis, ubi altera a me composita in scriniis adpendiculia lucem videri. Perfecta priore, quam mitto, observabilis, eam a nobilissimo juvene Tom. I Thesauri Britannici Haymii, admodum iam rari adjectam fuisse, ne nempe interpres solum haberetur ; quia operis suscepti autor eram, cum videm comes ad legum peritiam animo adjecto nolllet philologicis curis rei publica aliquid decerpere, tomi II in latinam linguam versio ut in me recubuit, ia eodem an 1762 illam adgrassus eo perduxi, ut cum simili adpendicula ad pascha anni 1763 praelum jubire potuisset ; a cuis hanc meam diligentiam plurimum factum a Cl. Barthelemyo indicium, eos ipsos, qui regum numos dederant, in urbium monetis edendis distinevi, nolebam nempe nostros mihi eripi, verum temporum et typographorum iniquitate factum est ut opusculum paratum vix sequente mense typis sit mandandum. Ut me hoc infortunium excruciavit / (32v) ita ex inspectis vestris tomis id tamen cepi solatii, ne tam in adnotationibus ad Haymii tomum alterum, quam in numorum adpendicula destinatorum determinatione non solum sapissime vobiscum convenisse, sed ob brevitatem, quam projureri tantam numorum copiam sectari delebatis, mihi amplissimum de numismatum signis disserendi campum non solum relictu fuisset sed perfectae iam adpendicula aliqua etiam adjicienta quibus in nonnullas vestras opiniones obelum solius veritatis causa ea modestia defrigam, quae ab aequitate vestra non nisi adprobationem expectare poterit. Si id meneor, si aliquis vestrum se eo demiserit ; quod quidem opto plurimum ; ut mihi de accepto, quod iam iterum mitto, Comitis Cristiani opusculo respondeat, non solum beneficius id adnumerabo, sed id gratia genuo missa, ubi primum impressa fuerit, adpendicula alter ma repensurum, ea nempe, qua possum, moneta, me promitto, plenum vobis censura jus tam libenter, -linguero, ut reprehensiones etiam vestras favoribus sim ad numera unus. Ne vos, velim, absterrea societatis corpus, cujus sum membrum, ad amoeniores musas quas colimus, ea qua servent apud vos disridia, non adtinent, ut praeclaris documentis in epistolarum familiari commercio astronomi vestri in dies conprobant, idem sane vestra de humanitate mihi spondeo. Si epistola ad me danda apud vestro metuitis, eam Josepho Khell Bibliotheca Garelliana Praefecto in collegio regio Theresiano nobilium infersibite. Veniam date longiori epistola, et vos rei nummaria diutius servate. Valete. Dabam ex bibliotheca garelliana. Vienna Austria cal. Maij (1764) » » (BnF, Fonds français, n. acq. 1074, f° 31-32).