-Lettre du 1 août 1771 (de Vienne) :« (BnF, Fonds français, n. acq. 1074, f° 106r) :« Insigni gaudio Parisina epistola paucos hos dies perfudit, quae duas insignium numorum tabulas ex tuo museo amoris, et aestimationis pignus deportavit, verum incredibile erat illud, quod ex tuis mandatis te vivere, et si oculos demas, valere intellexi, quiam multa ex te longiore iam intermissi literarum conmercii tempore quaerenda habuisse, verum quia de statur tuo nihil scrivi, quia ne cogitatione de rebus meis te minimum fatigari volui, abstinui, nunc vero dum vir optime ipse aliena manu et pretioso dono provenis, tacere non potui, atque tuum non pauciclineis onerare. Gratias plurimas pro his bellariis, quorum tamen plurima, Augustorum intelligo, ut feponere debeo, ita amicis tuis libenter explicanda concedo, reliquant mihi reges, quos citius adsumam, atque urbes, in quibus versor, hosque inter illum , quem depictum / sed diverso aliquantum modo, mihi missum hieme superiore illico explicatione convestivi, qua aliquando cum pluribus aliis fratribus, qui lentitudinem meam increpant, cum Cydoniatis tuis in lucem prodeat ; ajebam, diverso modo, quia in tabula hac prima caret, ut adeo an duo sint numi, aut quod verum ectypon nesciam, de qua me edorevi cures. Cydoniatarum numus prior portento similis mihi videtur, neque enim nemini, in ullo scriptore me legere, inter Athenienses et Cydoniatas peculiare aliquid intercessisse, quod numum isti usmodi promeretur, fateor, undique unum sigit, facilius alii duo (f° 106v) a lumine, quod aversa habent, forsam luculam accipient. Ad Augustos venio, quae undique sphinges evolvi, ut mihi blandior, Antonini Pii Dio caesarensinum numum jugendo ultimas syllabas prioris, vocabulo postreriori nempe : C. ACputabamque mihi viam sterni ad seguentem Caracallae, verum in tertiae lineae medio ad iam silum destituit in labyrintho consonantium deprehensum, praeserubi Cappadocia legi. Omitto urbem , et Laodicenos duos, quorum si litera eadem to sequeretur illud ad fluvium explicarem, quorum tamen nullus congruit, illam enim cum Jove Philalethe nunquam ad Maeandrum, semper ad Lycum et dictam arbitror. Verum quid H in minore alios. Atque hoc pro constituta brevitate satis sunt, ne vel leviter venerandi senis caput audiendo ladatur, intra fiduum scribam ad C. d’Ennery, quem ut cum alibi tum in editis postremis duabus epistolis, amicorum Alpha videris constituere, ita duas has pridem receperit tabulas, scribam inquam, rogaboque, ut ne autonomas, atque Gargarensem postissimum eripiat, qua obcasione viam mihi ad literarum commercium aperiam, ut si tibi humanitatus quid eveniret, haberem potshac Parisiis, a quo inter tot musea amplissima consilium et opem implorare possem. Pra extremo calore vix srcibere ima potis sum. Vale. Dabam ex Garelliana pridie idibus Augusti (1771) » (BnF, Fonds français, n. acq. 1074, f° 106r-v).