'Dnus Johannes Masson, Gallus, sed, ut fertur, ad ecclesiam Anglicanam conversus, ante aliquot annos nummos Bodlejanos vidit omnes, & contulit cum libris de his rebus impressis. plures sustulisse videtur. Nam nonnulli desiderantur. Sed ex illis fere sunt qui bis terve comparuerunt. In illis Nummis est parvulus, qui Apollinis habet caput in parte antica, & in parte aversa tridentem, ut notatur in Catalogo quem ipse feci ante aliquot annos, & qui nunc in Bibliothecae archivis servatur; sed nunc puto esse potius Jovis fulmen. Ad unam partem istius figurae est TRO. — Ibi habetur Nummus Alcibiadis, qui caelari aliquando debet. [Head omitted.] Cupido in parte aversa, cum face. — Petrus Victorius criticus eximius & modestus. Ingenio parum indulget in immutandis ijs, quae in optimae notae membranis repererat, a quarum religione vix latum unguem discedit: sed ijs non parcit, quae contra codicum antiquorum fidem in editiones vulgatas sive descriptorum, sive editorum incuria & inscitia irrepserant. — Ragazonius, cujus in Tullij Epp. commentarium edidit Graevius, est Carolus Sigonius. — M. Antonius Muretus disertissimus & elegantissimus mortalium. Sic Graev. in Praef. ad Tul. Epp. Fam.' (Hearne 1885, vol. 3, pp. 421-2; Burnett 2020b, p. 434)
['Mr John Masson, a Frenchman but one whom it is said converted to the English Church, some years ago examined all the coins in the Bodleian, and compared them with books printed on such matters. He seems to have taken very many. For several are missing. But among them are those which had been acquired two or three times' (partial translation from Burnett 2020b, p. 434)]