This is only a TEST WIKI! The live FINA Website and Wiki can be found here: https://fina.oeaw.ac.at

Grand document

From Fina Wiki

Name der Seite. (de)

Showing 20 pages using this property.
G
-Lettre du 13 août 1684 (lieu non précisé) : « Tam elegantes et eruditae adeo sunt litterrae, quas pridie Non. Iul. ad me dedisti illustrissime idemque doctissime Spanhemi, ut lectione earum fatiari vix possim; singulasque earum paginas tam eximiae erga me benevolentiae plenas esse perspicio ut rubore perfundar non modo, verum etiam mirer, virum, qui in antiquitatis studio omnium iudicio fest, potuisse in curis meis invenire, quae placerent, et quae ex interioris eruditionis, quam in me vel levem, vel nullam agnosco, penu depromta sunt. Sufficit mihi certe judicium tuum, illoque apud posteros Apotheosis etiam tuta erit. Facile tibi astentior, Goltzii nummum e contorniatorum numero esse ; sed ille, qui inscribitur ANTINOOC C mihi inspicienti et tradanti manibus aliquoties, semper genuinus visus est; quamquam malim limatissimo iudicio tuo subscribere, quam opinionem eam pertinaciter defendere. Quod , pro positum esse litteris inversis, quodque in Britannici nummo scribi debere mones, perplacet; et irascor stupori meo, quod animum non melius advorterim, ut et memoriae, quod exciderit, te, vir maxime, alterurn monuisse in disserta. II. De usu et praestant. Numismat. pro C vel typographi, vel calami properantis error est, nam in ipso nummo scribitur CΩT. Erunt procul dubio et alia eius generis, et, ut ille canit, vitiosa nostris libellis : sic artem Midae apud Proclum damno, et scribi debere iudico Artemida, et Polybio non tam positam esse statuam ob eruditionem, quod / ob honores gestos ex binis ternisue Pausaniae locis patet. Sed quia in eo sumus, ut nnmmi illustrentur, facere non possum, quin tecum communicem trium argenteorum maiorisque formae nummotum epigraphas, quos Constantinopoli adlatos mihi dono dedit D. Witzen, rei publicae Amstelodamensis consul, et ad consessum foederatae Belgicae ordinum delegatus. In I. una area cernitur Diana revincta comas, post tergum habens arcum et pharetram, in altera aquila, ante earn ara incensa, in superiori parte , et in inferiori in 2. una area occurrunt virile et muliebre caput, ad instar Iani bifrontis iuncta, in altera securis, uua, et nescio quae alia res, et . Goltzius quidem huic similes vulgauit, sed caput virile non est barbatum, verum potius utraque feminas referunt, quod tamen historiae, uti ex Stephano constat, repugnat ; deinde alia in meo est forma secutis ; nec in Goltzianis cernitur uua, quam nosti frequentem esse in insularum Graecarum nummis propter vinorum praestantiam ; / stantiam : in tertii una area conspicitus Apollo capillis longis et laurea coronatus; in altera idem stans manu arcum tenens, pharetra post tergum reiecta ; et primo quidëm AΠOΛΛΩNO CMIΘEΩE, medio inter eas voces Apolline, et infra , prima et ultima vocis huius littera non satis clare cognosci potest ; sed procul dubio fuere et ϒ, ita ut fit ; anto pedes dei cernuntur hae insuper litterae quamquam media etiam A esse posslit vel . Et ut illae quidem diifficiles mihi explicatu sunt, ita satis videtur clarum, nummum hunc percussum esse ab Alexandrensibus Troadis, inque eo conspici Apollinem Smintheum, ex Homero, Strabone, aliisque satis notum. Et quamuis utbs illa non fuerit posita ad Scamandrum, uti satis ex Ptolomaeo lib. V. cap. 2. patet, et aliquis suspicari possit, locum Idae, in quo Paris libidinantium dearum iudex sedit, quique dicitur Stephano et Strsboni, habitatum, et ad Scamandrum, qui eo in monte oriebatur, situm fuisse ; / facit tamen ut Alexandriam Troadis intelligam celebritas loci, et quia non longe fluvius ille ab ea fuit remotus, Plinius certe hoc tirmat lib. V. cap. 30. Troadis primus locus Amanctus, dein Cebrenia, ipsaque Troas Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia Rom. oppidum Nee. Scamander amis navigabalis, et in promontorio quondam Sigaeum oppidum. Dein portus Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus ; stagnumquc prius faciens Palaescamander. Nam, uti nosti, Plinius quidem Scamandrum et Xanthum distinguit, alii autem eumdem eos fluvium faciunt; et si hic in Achaeorum porturn influxit non fecus ac Palaescamander, qui forte Xantho sese iungìt, Alexandria Troadis debuit Scamandro fluvio vicina fuisse, quia Achaeorum portui illa propinqua admodum, teste Strabonc lib. XIII. pag. 604, fuit. Praeclara de hac urbe commentaris, Spanhemi illustrissime, dissertatione VIIII. uti etiam Tristanus tom. I. pag. 752. Et ut tu certissima mones, ita arbitror hunc virum doctissimum non satis accurate de ea age/re, et subinde Alexandriam Troadis cum Troia vel ilio confundere, id quod etiam facit Sponius tom. 1. Itiner. pag.199. Quod enim censet Tristanus a Ptolomaeo lib. V. Cap. 2 Troadis situm his verbis describi » (long développement sur la situation d’Alexandrie de Troade). « Vides, quo me nummi hi deduxerint qui si tibi vel Morello inferuire poffunt, non gravate eos delineatos transmittam. Singulari enim favore et huius viri industriam atque diligentiam prosequor; utque laetor, eum rediturum propediem ad institutum, et gazae regiae nummis / depingendis incumbere, ita spero, Deum illi vitam et otium concessurum, ut desiderium eruditorum meumque flagrantissimum explere possit. Ceterum et illud observandum est, pro , a qua littera incipit Apollinis cognomen, in nummo conspici , uti ex fugientibus lineis patet; quomodo eamdem litteram scribi in inscriptione antiqua, quam exhibet Gruterus pag. 210. testatur Gualterus in notis ad Tabulas antiquas Siciliae. Memoriae vitio factum est, ut in praefatione scripserim, te, vir maxime, censere, Pittacum basi insistere, cum in epistola, quam instat, pretiosissimi servo, memoretur Biàs. Seguini numismata et praecipue tuam de Vesta Graecorum Diatribum, aueo videre vehementem in modum ; laetorque; me non abiisse a sententia tua in explicandis Sponii inscriptionibus. Vossium Isaacum Gordiani nummum non recte explicare optime notas. Idemquc etiam mihi observatum fuerat, et adiecissem interpretationi nummi Alexandriae Troadis, nisi tua opera ab hoc labore / liberatus liberatus essem. » développements non numismatiques sur Zeus et l’Olympe « Vale, vir perilliustris, a. d. XIII. Cal. Aug. l684. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 24, p. 87-96).  
-Lettre de septembre 1685 (de La Haye) : « Quas a. d. XIII. Cal. Aug. anni proximi prolixas satis misi litteras, spero recte curatas esse; teque, vir magne, rogo vehementem in modum, ut me certiorem facere velis, quid de tribus nummis, quorum epigraphen misi, et praecipue de illo, in quo cernitur Apollo Smintheus, et Alexandria ad Scamandrum, sentias. Neque tamen propterea solum feria tua interpello; sed ut perfpicias etiam, memoriam me seruare aeternam eruditionis, humanitatis, reliquarumque virtutum tuarum; et ut opem, namque potes, feras libellum publici iuris ante aliquot annos factum sub incudem revocanti. Harpocratem scilicet iterum edere constitui, plus quam alteram partem et variis monumentis íneditis, in quibus certe sese eruditi exercebunt, auctiorem; et perspicies inde, verum illud verbum esse . In praefatione hominis malediem et cui eiurata humanitate omnis eruditio / hostis est, calumnias modeste, neque enim alia decent personam meam, refellam ; calci adiiciam inscriptiones et nummos, in quibus Harpocrates memoratur vel conspicitur, Cum autem procul dubio eius modi , vir illustrissime, possideas, et reconditae eruditionis multa tibi parata sint, quibus haec opella illustrari possit, verecundiae quodam modo limites transgredior, et rogo, ut ea mihi pro singulari, quam omnes admirantur, humanitate suppeditare velis. Ioannem Harduinum video recensere nummos Menelaitarum, Perinthiorum, et Traianopolitarum e gaza Chriftianissimi Regis, et Pessinuntiorum e musaeo S. Genovesae, in quibus Harpocrates cernitur ; quorum ectypos si opera tua nancisci possem, immortali certe me beneficio afficeres. Sed quid de Harduino dicam ? Eum video mei mentionem facere pag. 432 et in nummo ob unicam rationem, quam nunc non examino, pro C ; et pag. 260. de nummo Gortyniorum eadem quae mihi in Apotheosi notata sint, nul/la mei mentione facta, obseruare. Et si forte hoc ipsi ante inspectas curas meas notatum, tamen vix alii credent idem sentiendum esse de iis, quae monui primus, et quae ille post paginam 432. in curis secundis, et in Addendis sibi vendicat, cum a vero alienum plane sit, virum doctissimum totum librum non legisse, et curis secundis vel Addendis inserere, quae ipsum corpus operia haud parum exornassent. Sed fruatur Harduinus ingenio suo; ego semper laudare eos constitui, quorum opera profeci. An umquam tibi, vir illustris, lectum fuit, Harpocratem fuisse Graecum philosophum, qui silentium fuia praecipiebat, et rebus omnibus anteferebat ; et num verifimile ideo, Harpocratem Deum in Pessinuntiorum nummis cerni ? Docet tamen id Harduinus, cuius certe eruditio insignis est : sed ego arbitror, eum secutum esse lexicographos recentiores, et Pessinuntios Aegyptium numen nummis fuis indidisse, quia exemplo aliarum urbium sacra / Aegyptia receperant. Vale plurimum HagaeComit. Nonis Septembr. 1685. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 25, p. 97-100).  
-Lettre du 16 janvier 1686 (de La Haye) : « Ante diem XIII. Cal. Aug. elapsi annì, et Nonis Septembribus proximis ad te litteras dedi, vir illustrissime. Prioribus vehementem in modum tuam rogavi sententian de tribus nummis Graecis, quorum inuno videbatur Apollo Smintheus et Alexandria ad Scamandrum;alteris autem petii, ut si quos possideres nummos, in quibus Harpocrates repraesentatur, eorum ad me ectypos mittere pro humanitate, qua fulges, eximia velles, ut tanti viri, quem merito eruditus orbis suspicit, beneficio ille cultior et ornatior procederet. Addideram, Harduinum memorare Menelaitarum, Perinthiorum, Traianopolitarum, et Pessinuntiorum numismata effigie Sigalionis insigniri; quibus nunc addo Oxyrynchitas. Perlecto enim diligentius viri li/bro, deprehendi, iilos huic deo etiam nummos suos signasse; et simul, ut hoc addam, animadverti non absque summa admiratione, Harduinum omnia, quae nummis inferuiunt populorurn illustrandis, quaeque in ultimis curis monui, tamquam. suavenditare ; quod clarissime in nova Harpocratis editione palam faciam, additis simul erroribus, qui sane in ingenio, quod aliorumse contemtu et ludibrio iactat, nequaquam ferendi sunt. Quodsi nummorum, in quibus Harpocrates conspicitur, ectypos opera nancisci tua possem, immortali certe me beneficio adficeres. Novae Sigalionis editioni adiiciam Syllogen ineditarum antiquitatum ; inter quas cum inveniantur raritate sua notabiles admodum, difficilisque valde sit earum explicatio : visum fuit te, illustrissime Spanhemi, veluti certissimum iudicem consulere. In ripa Vahalis prope Noviomagum inventa est urna sepulchralis, in qua ossa et cineres erant ; urnae agglutinatus est lapis quadratus, in cuius quatuor laterribus et angulis, ipse enim hoc / vidi et manibus tractavi, haec leguntur » (dessin de l’inscription et interprétation non numismatique)« Vale; saeculi nostri decus, Hagae Comitis a. d. XVI. Cal. Ian. 1686 » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 26, p. 100-104).  +
-Lettre du 8 septembre 1688 (de La Haye) : « Mense Martio proximi anni ad te, illustrissime et excellentissime vir, litteras una cum duobus Harpocratis mei exemplaribus, quorum alterum tibi, alterum Morellio erat destinatum, nec una ectypo rarissimi nummi misì. Credideram ea fidei Stephani le Moyne, theologi apud Batavos ceieberrimi, isque exemplaria se curaturum diligenter, qua est singulari humanitate, receperat ; curata illa esse me vix finit dubitare illustris Huetii epistola, qua mihi pro exemplari, quod ipsi donum mittebam, / quodque eodem fasciculo continebatur, gratias agit. Verum quem admodum a Bigotio et Menagio, ita nec a te, vir illustrissime, responsum ullum tuli ; suspicioque mihi oborta est nonnumquam, fasciculum dissolutum, et illa exemplaria tam prospera fortuna usa non esse. Quidquid sit, muneris nunc mei et officii esse duxi, te certiorem facere, me misisse olim dono tibi curas meas, ne forte, si illae interciderunt, existimes, me abiecisse amicitiam, qua me dignum censuisti, et non amplius colere praeclaras ingenii tui dotes atque virtutes. Et quamquam totus fere rebus, quae ad summam rem publicam pertinent, immersus sim, Musisque meis perexiguum semper tempus relictum sit, tamen recte me facturum existimavi, si hoc tibi impenderem ; qui tam bona fide, ut ut negotia te occupatum habeant, cum Musis rationem deducis, et tot praeclara atque abstrusa nos doces quotidie, quemadmodum summa cum animi voluptate perspexi ex pererudita et numquam satis laudanda de nummo Smyrnaeorum diatri/ba, cuius in addendis tam honorificam mci facis mentioncm, quo nomine me tibi plurimum debere, libens lubens fateor. Lactantius de mortibus persecutorum Baluzii et aliorum notis iliustrarus propediem lucem adspiciet plublicam ; meas, quae ipsis addentur, exornavi non modo aliquot inscriptionibus ineditis, verum etiam variis rebus, quae historiam illorum, ut opinor, temporum illustrare poterunt. Addidi etiam descriptionem et formam urbis Constantinae in Africa, quam mecum communicavit vir, qui in ea per aliquot annos pressus fuit dura servitute. Notae meae in satis idoneam excreverunt molem; et iam impressae funt; utque celeberrimus Gravuius adfirmauit, ampliores funt, quam Baluzii, viri clarissimi, quas tamen ipse videre nolui, ne, siquando, ut fieri solet, eadem nobis in mentem venissent, vel errores nonnullos cum ipso simul corrigerem, obiici mihi plagium, quod cane peius et angue odi, posset. Quid Harduinus de miniatis cerulis meis sentiat, quod commodo fiat, rogo mit/tas; nullus dubito, quin ille sit conaturus paria reddere ; sed doceri amo; alienis vero plumis me instar corniculae Aesopiae exornabo numquam, ectypum elegantissimi ineditique nummi possideo, cuius in una area cernitur Aquiliae Augustæ, uxoris Heliogabali, cum hac inscript, 1VLIA AQILlA AVGVSTA ; in altera, columna, cui eiusdem, ut videtur, Augustæ insistit ; a tergo est comucopiae ex columna quasi oriens, et ante columnam puerulus nudus extensis manibus, et FECVND!TAS AVGVSTAE S. C. et rem mihi facies certe gratissimam, si mittere digneris, num in aliis nummis littera V. post Q. omissa sit. Vale, vir illustrissime. Hagae Comit. a. d. VIII. Cal. Sept. 1688. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 27, p. 104-107).  
-Lettre du 12 novembre 1688 (de La Haye) : « Ex litteris, quas a. d. VIIII. Cal, Sept. dedi, perspexisti procul dubio, illu/strissime legate, me memoriam et reverentiam nominis tui servare. Quo minus illis, id quod facere olim solebas, responderis, persuasissimum habeo, negotiis et occupatione tua factum esse: neque iterum tibi hoc tempore fuissem, molestus, nisi rem me tibi pergratam existimassem facturum, si mitterem, Constantinopoli me accepisse elegantissimum et intgrerrimum nummum, qui quantum ab altero, quem pag. 402. dissertationum ex gaza Medicaea publicasti, differat, cognosce quæso. In aversa igitur area triremis est, illique insidet figura nuda pedibus ambobus dependentibus et visui obviis, manu dextra proram, uti in nummo tuo, tangit; a tergo tridens, Neptuni insigne; infra triremem delphinus conspicitur, triremique ipsi inscibitur : in altera area occurrit caput barbatum, laurea corona cinctum, et in circuitu eius legitur . Caput illud, mea ex sententia, lovis est, qui talis frequentissime in Graecorum nummis conspicitur, uti ex plurimis a Goltzio / editis patet satis superque; nec puto, in meo faltem, Antigonum, Alexandri M. successorem et Asiae victorem, repraesentari; quia reges tunc temporis non laurea corona, sed diademate utebantur; quo, teste Plutarcho, post victum na/vali praelio Ptolomaeum, primus revinctus fuit, addito regis nomine, Antigonus noster. Deinde cum Alexandri M. tempore inoleverit mos radendi barbam, uti tradit Athenaeus, ipseque Alexander talis repraesentetur, suspicatus nonnumquam sum, Antigonum etiam hoc exemplum sequutum esse ; et instar Seleuci, Cassandri, Antipatri, Lysimachi, ac Ptolomaei mentum rasisse; quod tamen ut non adfirmo generale fuisse propter gazae Mediceae nummum, in quo cerni existimas Antigoni vultum, ita rogo vehementem in modum, ut illud, quod commodo tuo fiat, examinare velis. Cum autem Antigonus Syriam et Phoeniciam in potestatem redegerit; sequitur eumdem Iudaeorum dominum fuisse, quippe qui fortunam victoris sequebantur ; nummumque meum illo tempore per/cussum fuisse existimo, non quidem a Iudaeis ipsis, sed iussu Antigoni in urbe quadam Syriae maritima. Nam Iudaei a talibus rebus abhorrebant quam maxime, et delphinus cum triremi nec non tridente indicia sunt, nummum signatum esse in urbe maritima, quas nosti insignia talia monetae suæ indidisse ; nisi haec omnia referri debeant ad victoriam Demetrii navalem; vel ad pugnam, qua Antigonus, si modo idem est, circa Leucollam Coae superavit Ptolomaei duces, narrante Athenaeo. Et frequentissime regum in aversa parte nomina occurrunt; atque in altera deorum dearumque vultus, vel etiam res aliae, quemadmodum patet ex pag. 129. 131. 132. 160. 161. Thesauri Palatini, Philippique et aliorum regum nummis, in quibus subinde idem ille Iupiter exprimitur, apud Goltzium et alios. Sed disquisitione etiam dignum est, quare Iupiter ludaeis tribuatur, quem tamen eos non coluisse certissimum est. Si quis divinationi locus, putarem, hoc ideo factum esse a gentilibus, / quia existimabant, Iudaeos coelum, quern Iovem etiam nuncupabant illi, adorare ; uti ex Strabonis lib. XVI. Iuvenalis Sat. XIIII aliisque patet ; unde et Celsus obiecit Iudaeis, illos coluisse ton .Ut autem nummum ex aere maioris formae elegantem possideo, ita alterum exspecto non minus rarum, cui inscribitur : IOUCTAN FLOUAN MADUDIAN, et in aversa parte, C C : quique ilium possidet, facit hanc Augustam, Iustam Fabiam Madidiam, uxorem Antonini Pii. Verba ea, amplissime legate, tibi reddo, uti in litteris scripta funt; quamquam existimem, in nummo legi Matidiam ; et ita foret inquirendum, num haec fuerit Matidia iunior, alterius Matidiae Marciana genitae filia, et Sabinae Augustæ, Hadriani uxoris, soror; num illa nupta fuerit Antonino Pio, qui Faustinam tertio an/no imperii amisit ; numque potius is permiserit, vultum eius in nummis signari, utpote quae per sororem Sabinam in Augustam domum quasi transierat. Sed nummus ad me allatus certiora docebit; et mihi promittere audeo, tibi hanc non ingratam esse, proptereaque libertatem meam te, qua es humanitate et benignitate singulari, excusaturum. Vale plurimum, vir illustrissime. Hagae Comit. a, d. XII. Cal. Nov. 1688. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 28, p. 107-112).  
-Lettre du 21 août 1691 (de La Haye) : « Ex litteris, quas Traiecto ad Rhenum proxima hyeme ad me dedisti, intellexi, perplacuisse tibi, vir illustris, inscriptionem veterem Smyrna ad me missam olim ; verum ex eo tempore a nemine rescire potui, quid tandem sperare debeamus de dissertationibus aliisque operibus, quae te editurum propediem promisisti. »… « Dissertationes Nicasii redditae mihi sunt, et ab eodem ante aliquot dies humanissimas litteras accepi, in quibus inclusae erant, quas vides; a uiro optimo scriptae. Annumerat mihi libros, / quos Vaillantius, Iobertus, Norisius, Mabillonius, aliique edere parant; et cum epistolae ad te missae procul dubio idem argumentum sit; otio et patientia tua abuterer, si eos recenferem. »… » Begeri curas videre equidem desidero, et aequissimo animo feram, virum clarissimum sententiam suam defendere, et Getae nummum, Ianumque illi inditum bifrontem, aliter, quam a me factum est, interpretari. Nosti ingenium meum; neque enim irascor, si aliis coniecturae meae displicent ; et personam meam non modo non decet, ferram eius modi super rebus reciprocare, verum etiam ab omni contentione alienus vivo. Aeschylum quæso ne premas diutius ; et flocci facias eorum sermones, qui delicias nostras ludum iocumque putant. Lactantius de mortibus perfecutorum propediem ex lentis typographi manibus eripietur ; et feres a me exemplar, quamquam mihi editionem illam non vindicem. /Digessi inscriptiones et alia monumenta antiqua, et nonnulla eorum explicare aggressus fam ; sed obruor negotiis, et me totum ut rei publicae tradam, facit bellum, quo Europa implicata est ; unde et fit, ut aliae dissertationes meae iaceant. Exspecto singulis diebus inscriptiones alias, et numismata vetera, quae ad me Smyrna et Chalybone (si modo ita Aleppo vocata fuit olim) missa, et ut reip. Smyrnaea dives cataplus, it mihi faluasunt; sed tam faventem fortunam expertus non est liber Graecus, nescio cuius auctoris, manuscriptus, et aurea aliquot numismata Hadrianopoli inventa, cum a Gallis intercepta sint.Notas tuas in Callimachi Hymnum I. apud Graevium legi; placent illae mihi tantum, ut te peccaturum in rem publicam litterariam existimem, si non reliquas etiam mittas, nec cum erudito orbe communices praeclara ingenii tui monimenta. Ioannes Veruuey, iuventutis urbis, huius moderator, Hesychium edere parat ; ipse est Graece doctissimus, et tollet ex lexicographo illo multa procul dubiosphalmata; adiicietque praeter variorum Heinsii Danielis et Vossii Isaacinotas. Quodsi et tu, vir praestantissime, a symbolis esse velis, magnam certe gratiam inires apud omnes, qui aemulantur studia docttrinae. Adlatus tandem ad me est Norisii liber, qui inscribitur Annus et epochae Syro-Macedonum ; et summa cum voluptate perspexi, eum rebus praeclarissimis refertum esse. Vale plurimum. Hagae Comit. 21. Aug. 1691. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 29, p. 112-118).  
-Lettre sans date (et sans lieu) : « Spero, vir maxime, recte curatas esse, quas ad te primo et vigesimo Augusti proximi die misi, atque te ex iis perspexiste, nihil mihi gratum magis acceptumque esse, quam a te litteras accipere. Cum autem receperim ex oriente / nummos nonnullos veterss, atque etiamredditae mihi sint Begeri Observationes, munus tuum, recte, nec tibi ingratum me facturum existimavi, si hoc nomine tibi haberem gratias, ageremque tecum de eorum nonnullis. Inter eos igitur, qui ad me adlati sunt, est I. nummus Antonini Pii: cernitur in una area eius caput laureatum, cum litteris, quantum mihi equidem diligentissime eas inspicienti apparet - - - - PC AVT KAI ANTΩNINOC in altera vero, figura stolata dextra manu binas spicas, sinistra cornucopiae tenens; ab utroque eius latere singulæ velis expansis naves ; infra eas et ad pedes figurae mulieris, bini dii marini adnatantes, ut videtur, quorum unus gubernaculum tenet ; in infima area L. in fuperiore vero IH. Arbitror autem hunc nummum signatum esse in Aegypto anno XVIII. imperii Antonini Pii ; quo Roma videtur annonae penuria laborasse, et Aegyptus frumentum misisse. Certe in numis Antonini, qui circa illud tempus / percussi sunt, cernuntur variae figurae tenentes spicas, vel cornucopiae et canistrum frugibus plenum, vel dextra temonem, sinistra panarium cum spicis ; insignisque inprimis est Faeschianus ille, in quo figura stans dextra temonem, sinistra cornucopiae tenet, adiectis panario cum spicis et prora navis, ut videte licet apud Mediobarbum. Haec utique indicia esse puto aduectae annonae clarissima; et Capitolinus ita de Pio loquitur cap. 8. vini, olei, et tritici penuriam per aerarii fui damna emendo et gratis populo dando sedavit. Doleo autem in altera area omnes litteras non clare satis cognosci posse; sed cumillae, quas descripti, continuo sese oculis exhíbeant, arbitrabar nonnumquam, primi fastigii titulos utraque lingua illi inditos fuisse, ita ut legi debeat IMP. C. C; quod tamen num in aliis occurrat numismatibus, iuxta cum ignarissimis scio. II. Est Hadriani. In una area cernitur eius laureata, et / CEB. in altera mulier veI dea sinistra attollens manu stolam, et dextraflorem, vel delphinum piscem, (neque enim probe distingui potest), ostentans, et L. ENNEA. K ∆, i. e. uti arbitror, , anno nonodecimo. Etsuspicatus nonnumquam sum, eumdem annum reddendum esse nummo, quem Tristanus tom. I. pag. 514. edidit, ita ut scriptum in eo fuerit, L. ENNEA ; nam quae vir doctissimus de Elaites Canobico Delta commentatur, mihi videnturplane esse. Strabo quidem lib, XVlI. pag. 801. narrat, ad dextram Canopicae nomon Elaitem esse, ita dictum a fratre Ptolomaei I. et non ab Heroë, uti cum aliis Artemidorus existimabant : sed non puto Aegyptios regionem tam obscure in nummo signaturos fuisse. III. Eiusdem Hadriani est, cerniturque itidem in eo laureatus AYT. KAI. TPAI. CEB. in altera vero area currus, cui iunguntur quatuor elephanti, et in quo vehitur imperator, lau/rum una manu, et altera nescio quid tenens, et L. . IIII. Est Postumi, qualem etiam recensent Mezzob. pag. 303. DIANAE REDVCl, Diana dextra cervum, sinistra arcum. Sed cum hinc quis opinari possìt, Dianam cervum manu gestasse; mitto, in nummo illo Dianam cervum ducere, et altera manu gradientem ante cervum, tenere arcum. V. Nummus est elegantistimus, qui tamen num inter genuinos numerandus sit, optime omnium, vir illustrissìme, cognosces. In una area cernitur Herculis barbati caput pampinea corona cinctum, qualis etiam occurrit in Pisauriorum, Thebanorum, Thasiorumque apud Goltzium nummis; in altera area Hercules iuvenis, exuviis leonis caput tectum, et HPAKAEI. . Nummus ita integer est, ut nullae litterae vetustate detritae sint. Cum autem mihi, qui eum sæpe apud amplissimum Wiltzium versavi, non optimae notae videatur, / arbitrabar nonnumquam, in voce PAXEN latere Trachinorum normen ; quippe qui Hercule non modo nummos signarunt, verum etiam sese in uno eorum Heracleotas Trachinios appellant, uti ex Goltzio patet ; et ipsam urbem oraculum, apud Eusebium, pag. 260. Praeparat. evangel. , quippe a quo erat condita, teste Stephano. Sed has coniecturas facile ipse reiiciam, si me, illustrissime vir, doceas, Rhacenios veterum alicui auctorum vel aliis in nummis memorari, ad quorum unius similitudinem hic, qui malae notae est, factus esse videtur. Antequam autem ad doctissimi Begeri obseruationes tranfeam, patere, ut a te quaeram, quid sibi vox vel velit in nummis Cleapatrae et Pharnacis, quos vulgavit Patinus ad Sueton. pag. 25. et 76. et num aliquid illa commune habeant cum Persarum Saansaan, quod apud Ammian, Marcellin. lib. XVIIII. cap. 2. legitur, et significat / regem regibus imperantem, vel regem regum : patere, ut quaeram, quid sibi XXII. in Probi, XXI. in Iuliani tyranni, et XII. in Cari nummis, qui ex Musaeo S. Genovesae editi sunt; vel etiam in eorumdem, aliorumqne imperatorum nummis aliae notae numerales apud Mediobarbum obviis, cum utique constet, eos tantum temporis non regnasse. Sed, quod paene praeterieram, est inter eos, qui ad me missi sunt, nummus argenteus quatuor drachmarum, cuius in una area cernitur Iupiter sedens, hastam et aquilam tenens, et , in altera caput Alexandri exuviis leonis tectum, et circa aures indica anchora, faberrime facta. Hoc quid sibi velit, fateor me ignorare; licet existimaverim nonnumquam anchoram a Seleuco esse, cum nondum regis nomine assumto, tamquam dux Alexandri, reverentiam tantae maiestati, fratrique et filio eius servaret cum reliquis successoribus. Nosti, anchoram fuisse Seleucidarum notam genitalem, / uti constat ex Iustino lib. XV. cap. 4. et inde eamdem in Seleuci Nicatoris et Demetrii apud Vaillantium nummis, ut et in altero apud me inedito, cuius una in area Apollinis caput laureatum, in altera tripus, infra tripodem anchora, cerni. Cum igitur nondum Seleucus vultu suo nummos signaret; anchoram imprimere potuit nummis Alexandri vultu insignibus; postea nomina sua successores expresserunt, servata imagine magni, et tandem etiam suos vultus. Sic in Cassandri, Lysimachi, Antipatri, et Sosthenis apud Goltzium nummis obseruo, Alexandrum exuviís leonis caput tectum; eaque est similitudo vultus huius cum iis, qui in nummis, uiuo Alexandro a variis populis percussis repraesentantur, ut vix ea de re dubitare queam. Cassandrum vel Antipatrum sese putant reperisse in eius modi nummis eruditi antiquarii; me certe invito, cum ipsius Cassandri caput, quod etiam secundæ epistolæ tuae inferuisti, diademate ornatum sit, non secus ac Antipatri, Antigoni, Gonatae, Demetrii, / et aliorum. Et hoc praecipue factum existimo a proximis Alexandri successoribus, et quidem initio regni ipsorum ut ita ostenderent, Alexandri M. memoriam ipsis sacram esse: aliique etiam postea idem exemplum imitati sunt, uti patet ex nummis Ptolomaei Cerauni; sed de his alibi, est enim mihi sententia quaedam de hoc vultu . Maxima cum voluptate legi Observationes et coniecturas doctissimi Begeri in numismata quaedam antiqua; uti etiam Epistolas, quas ad eum misisti, eruditissimas. Gratias pro tam exquisito munere ago maximas; et uti cum singulari aviditate librum ilium perlegi, ita facere non possum, quin tester ex epistolis tuis vir maxime, et ex observationibus praestantissimi Begeri multa me didicisse, quae ignorabam ante. Cum autem videam, de Aetolorum nummo, et Meleagro praecipue, disputari, in malam, ut spero, partem non accipiet Begerus, si meam de eo coniecturam ad / te cognoscendi et emendandi caussa mittam. Quem igitur ille Apollinem pileatum facit, ego non virum, sed feminam esse arbitror, quia vultus lineamenta sequiori plane sexui conveniunt, et quia collum margaritis vel aliis gemmis exornatum est. Inspice mihi, illustris Spanhemi, omnes nummos, qui a Goltzio in Magna Graecia et in Graecia antiqua, ut et qui a Prospero Parisio aliisque editi sunt, numquam observabis, eiusmodi monili cervices virorum cingi, quod ego clarissimum et certissimum opinionis meae fundum esse existimo. Scio equidem videri in Istiaeorum aere Bacchum pampinis ornatum esse, et colla eiusmodi monili circumdari. Sed ut taceam, Bacchum fuisse , et in variis nummis habitu plane femineo effingi, uti doceo in Numismat. Antique. explicatis pag. 227. haec figura commode referri potest ad Histiaeam ve1 Hestiaeam, Heroinam, quam urbi nomen dedisse, existimat Eustathius ad Iliad. B. pag. 280. illiusque caput ornatur pampinis, ut ita ex/primerent simul, agrum urbis . Quae autem haec mulier petasata sit; difficile dictu est, puto tamen Aetolos repraesentare Atalantam vel Dianam, quam deam, et non Libertatem, etiam caput tectam pileo vel occurrere existimo in nummo Plancii apud Begerum pag. 32. quia in altera eiusdem area conspiciuntur cerva, arcus, pharetra, propria Dianae insignia, nec non in alio Coorum apud Goltzium, quia aversa pars fue signata est. Quin immo et hanc deam vel Atalantam in altero Aetolorum pag. Observat 2. nec non pag. 255 Thesaur. Palatini cerni etiam puto petasatam, idque vel ideo, quia in altera area fus repraesentatur, quae ira Dianae immissa in Aetolorum agros, et a Meleagro, comite Atalanta, occisa est. Venatores autem, quorum e numero Atalanta, et caput Ciana fuit, contra pluviam vel solis ardores vel petasum sive pileum gestasse, pulchre doces ; patetque etiam ex Gratii Cyneget. u, 340. et / Cornel. Nepot. Datam. cap. 3. de figura autem, quae in aversa patte cernitur, nihil habeo dicere post te, vir illustr. et Begerum, nisi quod censeam, Philostrati verba nihil commune habere cum veste, quae in genu figurae illius, quemcumque tandem repraessentet, haeret. Nam si Philostratum sequimur, Meleager fuit tunicatus et chlamydatus : , tunica alba, ad genu demissa ; et crepida super malleolum ascendens, fulcrum tutum pedibus: est vestis vel tunica, quae ad genua descendit tantum ; quomodo de Atalanta paullo ante loquitur, , induta vestem, quae ad genua descendit; qualis Atalanta etiam effingitur in monumento, quod Begerus edidtt ; et frequentissime Diana venatrix in nummis, cuius etiam habitum ita depingit Callimachus tuus u. 12. sequ. » (développement sur les tuniques, les chlamydes et les vêtements qui vont jusqu’au genou) « Alia sunt, de quibus tecum agere vehementer cupio ; sed nolo otio et patientia tua abuti ; illud tantum adiiciam, recte Begerum observasse, Getae nummum non potuisse percussum esse, cum II. consulatum iniret; quia illi iungitur trib. pot. III. Sed tamen divisum cum Caracalla imperium significari Iano bifronte, nondum probare possum; et amplecterer potius concordiam Augg. quae in Getae nummo apud Vaillantium cernitur ; vel imperium a duobus fratribus administratum cum Mezzabarb. pag. 333. vel, quod mihi commode in mentem venit, Britan/nos devictos et pacem orbi Rom. datam; unde non modo in numismatibus eorum scribitur VICT. BRIT, verum etiam VICT. AETERAE AVGG. Haec omnia iudicio tuo vel cedent, vel stabunt; et rogo persuasissimum habeas, mihi nihil magis placere, quam curas et litteras tuas, quippe a quibus semper abeam doctior. Vale, vir illustrissime. Hagae Comit. XVII. Sept. 1691. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 31, p. 118-134).  
-Lettre de novembre 1692 (de La Haye) : « Haec scripseram, cum animadverti, nummum in quo Hercules iuvenis et senex signatus est, editum esse a clar. Begero pag. 261. Thesaur. sed in illius aversa parte scribi ; quod forte, si genuinus ille est, dubitat enim ipse etiam Begerus, positum est pro ; si modo illud gentile in usu fuit unquam ; nam Stephano est , Livio. XXXXII. cap 48. Dyrrhachinus ; adeo ut ne dubitandum quidem videatur, quin hic nummus adulterinis adscribendus sit. Quae ad Philostratum de cultu Meleagri agentem noto, commodum etiam video occupata esse a Iano Ulletio in notis / et curis secundis ad Nemesiani Cynegeticon; et gaudeo, virum emunctae naris eiusdem mecum sententiae esse. Nummus est apud Ursinum in familia Domitia, in quo collum viri barbatum videtur tali monili ornari: quem equidem inspicere vellem : non fecus ac alium in gente Afrania : dubito enim valde, mum recte editi sint. »… « Vale. Hagae Comit, Cal, Nouembr. 1692. » (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 32, p. 134-137).  +
-Lettre du 3 novembre 1693 (de Deventer) : « A d. III. Cal. Nov. 1693. Haga ultimas ad te, vir excellentissime, litteras dedi; atque, uti credo, occupatione tua factum esse, quo minus iis respondere potueris, ita rogo, ut persuasissimum habere velis, negotiis meis et lento morbo, qui me per annum integrum exercitum valde habuit, accidisse, ut nullas post illud tempus ad te dederim. Cum autem ante aliquot menses Traiecti ad Rhenum cum Graevio nostro essem, cognovi ex litteris, quas ad virum optimum et eruditissimum, miseras /memoriam mei tibi non excidisse, et proinde recte nec tibi ingratum me facturum existimavi, si iterum te compellarem, offerremque non modo officia mea verum etiam significarem me accepisse Specimen Morellì, vel tuum, vel ipsius munus; atque ex illius nec non epistolarum tuarum lectione mirificos fructus et singularem voluptatem ad me pervenisse. Quis enim adeo ab omni elegantia alienus, et tam morosi ingenii foret, qui non afficeretur lectione edolati libri, et quis tanta eruditione praeditus, ut non doctior fiat, ubi evoluit, quae ex penetralibus interioris doctrinae petita publicasti ? Ego certe eiusmodi hominem non hominem, sed caudicem ut cum Terentio loquar, stipitem, plumbeum esse, eiusque stultitiam omnia exsuperare censerem, Quid multis ! Nihil elegantius, nihil eruditius iam inde a multis annis prodiit in publicum, et fateor, me epistolarum tuarum lectione vix potuisse satiari. Sed dum subcifivas horas (neque enim alias mihi reliquas et se sancte deierare possum) et tuis, et / Morelli viri certe eruditiffimi, curis impendo, natae mihi sub manum sunt coniecturae aliquot, quas in sinum tuum depono ea conditione, pace quod fiat tua, ut scrupulos mihi eximere et docere velis, num cum ratione aliqua coniecturis, vel potius erroribus meis, indulgeam. Hoc tamen quidquid est, supponere religio mihi, nisi tibi anteagratias egerim, quas possum maximas, quod qualiscumque meae eruditionis tam honorificarn feceris mentionem, meque inter principes Achiuos numeres. Morellus igitur pag. 30, notat a singulis civitatibus aliquem in communi concilio lectum fuisse pro numero urbium, et ex iis deinde proconsulem elegisse unum et primarium totius concilii Asiarcham, substitutis aliis vicariis. » (sur le titre d’Asiarque dans la province d’Asie « Observavi praeterea in nummo I. Tab. 2. Ephesios vocari TPIC C. Si urbium neocoriae, quando iis numerus additur, respiciunt tantum imperatores Romanos, uti eruditi existimant, non am/plectenda videtur opinio Jo. Vaillantii apud Morellum pag. 37. et puto male virum doctissimum existimare Ephesios in Elagabali nummis tetrakis appellari, quia etiam neocori erant Dianae, et ter impp. Nam primo nondum mihi est observatum, ullibi addi numerum, quando urbes deorum dearumque neocorae dicuntur esse; deinde ego primam neocoriam refero ad Neronem, alteram ad Adrianum, tertiam ad Caracallam, quartam vero ad Elagabalum, cuius in nummo (nam ad eum potius, quam ad Caracallam nummus a Morello vulgatus referri debere videtur) legitur CIΩN CΩN IC , et erant praeterea etiam neocori Dianae, praecipua religione, uti notum, apud ipsos cuItae.Sed cum neocoriarum numerus, uti censent eruditi, non addatur nisi respectu impp. unde sit, ut Laodicenses in nummo M. Aurelii ab Occone descripto, et tibi laudato pag. 320. Epi/stol. appellentur bis Neocori AsiaeC ACIAC : ad Asiae neocori secundum dicuntur esse, quia iterum neocori erant facti templi, quod a Communi Asiae in urbe Laodicea imperatori cuidam secundum erat exstructum, an vero alterius dei vel deae respectu ? et an hucquodam modo pertinent inscriptìones, in quibus Bonatus dicirur , Flavia, Moschi filia; , apud Sponum, et aliusapud Whelerum ? Et uti Flavia illa fuit Ephesiae Dianae sacerdos maxima, an non per templa Asiae, quae Sardibus et Pergami erant, designantur templa communibus sumtibus diis vel imperatoribus Romanis exstructa. Atque ita etiam mihi crucem figit Iuliae Severi nummus, qui fetuatur in thesauris Gallorum regiis, et in quoSmyrnaei ter neocori deae Romae dicuntur esse, CC C, uti ex eadem epistola tua pag. / 278. patet. Certum utique est, Smyrnaeos iam stante re publica templum urbis Romae, et quidem primos, statuisse ; et tunc neocori urbis Romae appellari potuerunt ; sed cum Roma semper eadem maneret Roma, quomodo unius eiusdemque urbis ter neocori Smyrnaei potuerunt appellari ? Harduinus pag. 467. Numismat. aпtiqu. existimat Smyrnaeos tertium iam se neocoros, ex quo nempe Severus, cuius Iulia coniux fuit, principatum obtinebat, gIoriari: et quamvis vir eruditionis et acuminis eximii non satis mentem suam explicet, puto tamen sum censere, principe Severo Smyrnaeos ter Neocoros Romae factos esse, quia in illius urbis honorem toties ludos celebraverant, sed si ea Harduini sententia, quid Alabandensibus fiet, qui templum etiam et ludos anniversarios ei divae vel Romae instituerunt ? Nam cum id saepius fecerint libera re publica, nec verisimile sit, ludos eos omissos fuisse sub imperatoribus, illi sese non ter, sed vicies et forte centies neocoros fuisse videntur potuisse gloriari. Quin et ita urbes se/cundum, tertium, et quartum neocoros vocarent, non quod templa duobus, tribus, quatuor imperatoribus exstruxerant, sed quod duabus, tribus, vel quatuor vicibus ludos celebraverant honori unius eiusdemque imperatoris, id quod etiam scribit Harduinus pag. 284. nam cum in Caracallae nummo legatur, notat, Laodicenses Caracallae principatu omnium primos ex Asiae civitatum incolis in Caesaris gratiam ludos edi tertium, et sacra fieri curavisse, (qualia etiam repetit pag. 392. ad explicandum nummum ; qui inscribitur, C .) cum tamen videri possit, Laodicenses primos vocari, quia primatum provinciae sibi adscribebant; et Rubenius existimat, bis, ter, vel quater neocoras dici, quia tot templa ex SCto variis imperatoribus exstruxerant, illorumque honori ludos celebrabant: quam sententiam etiam pag. 289. Pereruditarum Epistolarum tuarum amplecteris. Verum et sic nondum mihi constat, quo sensu Laodicenses dicantur bis / fuisse neocori Asiae, et quamquam coniecturae mihi variae subinde oriantur, tamen malo illas premere, quam ad te nittere ; sed simul vehementem in molam rogo, ut me titubantem fulcire et docere velis; quomodo eius modi nummi sint explicandi. Sed cum eruditi censeant urbes diri secundum, tertio - - neocoras a toties celebratis honori unius imperatoris ludis; sive propter tot exstructa templa totidem imperatoribus; an quid veví inest novae explicationi Caroli du Cange tom. I Glossar. Med. Latinit. pag. 995 ? Putat enim is, urbes Graecanicas Dianae potissimum appellatas esse, non Ephesinae, sed quae Naupacti colebatur, ubi erat templum commune totius cuius ceterae civitates subinde eligebantur, ex qua quidem functione magnam sibi adeo gloriani comparari existimabant, uti fuis nummis inscribi iuberent, quoties id obiissent muneris. Mihi haec facili opera videntur refelli posse; nisi tamen tibi, virillustris, aliter videatur; neque enimignoras,meplurimum do/ctrinae tuae et perspicacitati tribuere. In nummo L. Veri apud Morellum tab 1. legitur C B sub praetore Atylio Cratippo, Pergamenorum bis neocororum bis. Putaveram primo diductis litteris A. , Auli Tullii leg debere; sed poftquam ex pag. 216. Epistolarum tuarum cognovi, in nummo scribi, coniecturam illam reieci. Praeclare, ut soles, eamdem illustras, sed cum non moneas, quid littera B, significet, patere, ut quaeram, quid illa sibi velit. Ad neocoriam non videtur spectare posse, quia iam C praecessit; an Atylius Cratippus dicitur fuisse bis Strategus vel praetor? certe ilia dignitas non fuit perpetua, uti nosti; unde in Hadriani nummis legitur Cvel . Pag. 276. Epist. 5. Nicomedensium nummus inscribitur TRIC ; censes / fectum hoc celebratum fuisse honori Demetrii regis, filii Antigoni, cui etiam Athenienses festos dies sacraverunt. Numnum hune percussum fuisse existimo tempore imperatorum Romanorum; quodsi hoc verum est, vix crediderim, Nicomedenses mortuo iam dudum regi eius moli honorem habuisse, praecipue cumtam Romani, teste Livio lib. XXXI. cap.44. decreverint, ut Philippi, penultimi Macedoniae regis, dies festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius, maiorumque eius, honoris caussa instituta essent, omnia profanarentur. Unde mallem hos ludos referre ad Cererem, cui variis in oppidis festa erant instituta. Sed et hic sese offert difficultas, de qua paullo ante egi, an nempe Nicomedenses sese dicant tertium neocoros imperatorum Romanorum, celebrasse Cereris festum, in vero significent, se tertia vice honori Cereris ludos edidisse ? quarum opinionum tamen prior mihi arridet et placet magis. / Quid sibi vult vox ΣϒNAPXIA obvia in nummis Augusti et Claudii apud Morellum tab. 20. an recte vertitur, Attali consortium imperii, et, Mionis collegium Antiochensium ? Mihi videbatur nonnumquam per vocem hanc denotar omnia magistratuum, vel eorum, qui Antiochensium rem publicam curabant, collegia, quae praetore Attalo et Myone nummos signari fecerant, ita ut fuerit quasi KOINOBOϒΛION, quod in Tarsensium nummo occurrit tab. 4. et Myon praetor legitur in nurnmo C. Cæsaris a Smyrnaeis percusso apud Tristanum tom. I. pag. 141. Apud Sponium sect, X. Miscellan. n 83. Flavia, Moschi Filia, non modo dicitur esse APXIEPEIA AΣIΛΣ NAOY TOY , verum etiam IEPIA THΣ MAΣΣAΛIAΣ ; sed quid sibi vuIt Massilia, Galliae urbs ? an legi debet , an aliquid aliud latet ? Hae sunt quaestiunculae et coniecturae meae, vir excellentissime; quae / licet forte vix dignae fiat, quibus attendas, tamen aequi, uti spero, bonique facies, quod te super iis consulam, cum praeter te unum nemo eruditorum fit, qui antiquitatis penetralia, id est, nummos et inscriptiones tam probe inspexerit, quaeque in interiore sacrario clausa sunt, cognoscat, Et cum insuper summa fis in me benevolentia et humanitate, peto etiam ut mittere simul velis, quid tibi videatur de iis, quae observavi in aliis litteris ad nummum Aetolorum, in quo cerni Apollinem pileatum putat eruditissimus Begerus. Vale plurimum, vir illustrissime, et me, quod facis, amare perge. Daventriae---- (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 29, p. 137-149).  
-Lettre du 3 nov. 1696 (de Deventer) : « Epistolam tuam et Juliani opera accepi, vir illustrissime, faciuntque illa, ut incertus plane sim, quo nomine maiores tibi gratias agere debeam. Nam ut / ea certissimum tuae erga me benevolentiae est pignus, ita haec non minora eiusdem - amoris indicia complectuntur cum non satis habeas, qualem cumque meam eruditionem prolixe laudare in praefatione, verum etiam variis observationum, suarum in orationem Iuliani primam locis moneas, me hoc veI illud non infeliciter notasse » … « Laetor praeterea summopere, te tantum dedisse Graevio nostro, ut Thesaurum autiquitatum exornare constitueris variis,iisque auctioribus numquam satis laudati opens dissertationibus ; easque omnes te postea uno volumine comprehensurum ; quod ut perficere, atque adeo etiam publicare possis alias diatribas, quae eidem rei nummariae elucidandae inserviunt, multa Deum veneror. Nimium autem mihi certe habiturus es honorem, cum Dissertationem de asiarchis et neocoris mihi inscribes ; et erit hoc utique, ne quid de laudibus, quas mihi publice et privatim tribuis, dicam luculentissimum benevolentiae erga me tuae testimonium; simulque illustre mihi decus, et immortalis gloria. /Optime autem iudicas, materias hasce nondum satis expositas esse luci, et labi Stephanum Monachium in explicandis Asiarchis; id quod etiam, iurato crede, in meis ad ineditas Inscriptionies notis diu observaveram. Atque ita etiam nescio, unde hauserit eruditus enarrator numismatum abbatis Du Champs; Claudium enim Frontonem, obvium in Antonini Pii nummo, fuisse urbis suae, Pontificem et Asiarcham factum, quia Asiarcha ex XIII. illarum urbium sacerdotibus eligebatur. Nam hoc nulla idoneo auctore firmari potest, et contrarium nos docet Aristides, qui Asiarcha in concilio, quod in superiore Phrygia erat coactum, electus fuit, uti constat ex Orat. Sacr. IIII. licet nullibi memoret, se fuisse sacerdotem. Deinde numquam mihi lectum, Antonii Pii tempore XIII. urbes terrae motu concidisse, illasque urbes constituisse commune, quod memor beneficiorum munifico Imp. plurimos cudit nummos curante Cl. Frontone, ad id creato Asiarcha, uti pergit commentari idem vir doctus. Neque / enim ad cudendos nummos (quamquam Erizzus etiam olim pag. 510. tradiderit; neocoros ius habuisse cudendae monetae) sed ad ludos edendos praecipue Asiarchac creati, licet nummi eorum nominibus signarentur ; deinde Capitolinus quidem scribit, terrae motu Rhodiorum et Asiae urbes concidisse, easque mirifice instaurasse Imp. sed nullum addit numerum ; nec Rhodii quidquam cum Asiae urbibus et Asiarcha habuerunt commune, nisi cum Harduino statuas, Frontonem fuisse prytanin Rhodiorum, et simul Asiarcham ; qui error erudite castigatus est in Dissert. de Vesta et Prytanibus. Atque ut rei nummariae callentissimus vir, Andr. Morellus, recte etiam pag. 26. Specim. reiicit Vaillantii opinionem ; ita miror, Harduinum tradere pag. 420. Numm. antiq. caussam cusi numismatis fuisse a Rhodiis et Asiaticis, quia earum regionum oppida terrae motu conciderant ; cum tamen scire debuisset, uti optime etiam mones,Commune XIII. urbium, quarum nomina conservant Strabo lib. XIIII. et Vitruvius, constituisse concilium panionium, a / quo commune Asiae longe erat diversum, adeo ut Fronto fuerit Asiarcha communis Asiae, in quod non conveniebant solum illius prouinciae, verum etiam aliae Asiae urbes, quae sociae erant, et templorum factorumque participes. Et quamquam negare nolim, varias XIII. illarum urbium communi Asiae fuifle adscriptas, quomodo Ephesus et Smyrna praecipue istius concilii urbes etiam Panionii partes fuerunt, ipsaque Panionia illis in urbibus fuerint celebrata, uti constat ex Pausan. lib. VI. Philoftrat. IIII, 2. Vitae Apollon. et Thucyd. lib. III. tamen bina haec communia a sese invicem fuerunt separata. Sic Trallibus, teste Strabone, fuerunt Asiarchae, Laodiceae, uti patet ex Caracallae apud Fr. Gottifredum nummo, laudato ab Holstenio ad Stephan. pag. 188. Cyzici in Commodi apud eumdem pag. 177. et alio apud te, vir illustris, pag. 693. Dissert. Sardibus in nummo apud Harduin. pag. 440. et cum Pergami, Tripoli, aliisque in urbibus fuerint KOINA AΣIAΣ, uti ex antiquis nummis constat, videri possent / iis in urbibus etiam fuisse Asiarehae ; et tamen omnes hac urbes nihil commune cum tredecim, quae constituebant concilium panionium, habebant. Fuit igitur, ut monui, Fronto Asiarcha communis Asiae, et summus sacerdos tredecim urbium, ex quibus concilium Ionium constabat, quique sacra communia habebant Clazomenis in agro Prìenensi, teste Strabon. lib. XIII. et XIIII. Colophone, et alibi. Atque talis summus Panionii sacerdos etiam simpliciter IEPEvocatur in praeclariss. cimelii regii nummo apud Harduinum pag. 255. in quo viri XIII. in orbem stant ante aram, ad significandum urbium numerum, qui commune illud constituebant, addita inscriptione CTP. C. Atque hinc quidem duplex mihi oritur difficultas, quas in sinum tuum depono, an I.) in omnibus urbibus, in quibus celebrabantur, fuerint Asiarchae, an vero Asiarcha u. c. qui Ephesi habitabat, se in aliam urbem transferre debuerit, quando ludi communi sumtu ibi celebra/bantur ; et 2 ) an praeter Asiarcham in communi Asiae fuerit , an vero Asiarcha alteram dignitatem etiam semper gesserit. Certe in nummo Sardianorum apud Seguin. pag. 28edit. ult. Iulius Sulpicius Hermophilus dicitur esse Asiarcha ; idemque in alio apud Sponiùm in Itinerar. tom. III. pag.183. vocatur AP. i. e. , et quidem primussi bene vel ille vel simils nummus describitur apud Holstenium ad Stephan. C.quomodo etiam in alio apud Sponium Antonius Rufus a Sardianis neocoris dicitur esse APX. A. TO. . primus summus pontifex tertium ; et hunc fuisse ceterorum summorum sacerdotum, qui sacris commumbus totius provinciae praeerant, veluti principem putat Harduinus pag.439. quamquam etiam fieri posset, ut is non tam fuerit totius provinciae, i. e. omnium templorum et sacrorum ; quae communi sumtu in variis provinciae urbibus erant exstructae et celebrabantur, quam templi vel templorum, quae a communi Sardibus erant posita. » (sur la fonction d’Asiarque d’après les sources littéraires et les inscriptions) « Laodicea inter XIII. Panionii urbes a Strabone et Vitruvio non recensetur ; quin certum est, eam pertinuisse ad commune Asiae, et tamen ibi nummus signatus est, qui inscribitur, 2A. ET. TTXOT2, APXIE. N. ~IIOAEFTN: an Asiae commune etiam constitit XIII. urbibus bibufc a uti video notase Harduinum pag: 285. quod si verum foret, iiet vir eruditionis praeclarae docuisset, certe et nummum sub Frontone Asiarcha signatum, non ad comtnuhe lÓ. nUln) verum Asiae, referrem; adhuc eo magis, quia in lapide veteri Sardibus) quae urbs communis Asiae pars fuit, reperto L. Iulius Bonatus XIII. urbium dicifut fuisse ~’A*; editur, fateor, ais. ÀPxiËPEY2. Tfl>i TPIS*noAEiiK, et uir eruditus uertit, bis sacerdos Trisapoleon, sed mihi scribendum èífe plane videtur TPiXA. Ï. e. r$irie$# tredecim urbium, leuissima muta- tione; et quae oculatissimum hominem fugere potùit; maxime cum alia tïc~ ttU Ml significet: Laetor autdm mfrifice; uir excel- lentissime, te mecum statuere; Asiarchas ÍJon a proconsule, uerum m communi Afiae fuisse clercs ; et absqÚé. ratione put» fructuare Seldenum pag. 96; MafL 2 mbf-Utfi * riorum Oxoniensium > an in Comitiis, ut uidetur, an a communis procurato- ribus 3 ÍÌue a ciuÏtatibus, in quibusprae. erant, siue alias undecumque legitime lecti sint Afiarchae; atque « Et cum propterea tempus fit longam et taediosam epistolam finiendi, de neocoris agam alio tempore, si hae sub calamum maximam partem natae coniecturae molestae tibi non sunt, idque eo magis, quia Nicolaus Bon, ICtus Venetus, eamdem materiam illustrare constituit, nosque de ea per litteras egerimus, quarum exempla si tanti tibi videbuntur, mittere nequaquam gravabor. Neque etiam nunc agam de inscriptionibus meis aliisque monumentis antiquis ; neque de S. Paullini ineditis carminibus, quorum specimen ad me misit Ludovicus Montanarius, bibliothecae Ambros. Mediolani / praefectus, et antea mihi incognitos plane, quae ego a viro Graecae Latinaeque eruditionis studiosissimo rogatus ex interioribus litteris, sacrisque M. Magnae, Mithrae, Adonis, Vulcani, Vesta exponere conatus fui; nec tandem devariis nummis, quos ex oriente accepi nuper, inter quos unus argenteus est quem videre procul dubio velles, illustrissime Spanhemi ; cuiusque in una area cernitur caput senile barbatum tiara insigne, qualem in nummis gerit Abgarus rex quem et hicvultus resert, et qual etiam ornatur Persarum regis caput apud Patinum pag. 209. Thesaur. in altera vero sedet figura arcum tenens, quam cingit ad hunc modum inscriptio Graeca /quem nummum peculiari dissertatione illustrare constitui; sed vale, vir illustrissime, me quod facis, semper amare perge. Daventr. 15 Octobr. 1696. » (addendum du 3 novembre 1696, sans référence à des monnaies) (Uhl 1769 vol. 5 book XI, lettre 34, p. 149-173).  
-Lettre du 23 jan. 1703 (de Deventer) : « Literas meas tibi gratas fuisse, atque adeo te non improbare ea, quae ad Morellum misi, summa cum voluptate intellexi, vir Excellentiss. ecce nunc tibi novas ad eundem virum eruditiss., quibus si etiam album calculum adjicias, erit certe quod incedam omnibus laetitiis, et serio triumphem. Neque tamen in iis tecum tot thesauros ipse invenio; sed ego attribuo eos humanitati et benevolentiae tuae; quas utique semper conservare conabor, nec omittam unquam occasionem, qua testari possim, quantopere amicitia tua et institutum nuper literarum commercium grata mihi sint et accepta. Pro Morelli epistola gratias habeo; doleo inter eum et Gallandum, a quo frequentes literas, easque eruditas accipio, simultates ortas esse; et hinc forte dilatam iri praeclarissimi operis editionem. Equitem Fountanum summo nummorum veterum amore teneri, inque iisdem interpretandis mirifice versatum esse, licet quartum et vigesimum annum attigerit primo, non modo ex epistolis Principis de Ligne, tuis, Morelli intellexi, verum etiam ex aliis, quas ad me dedit Rapinus, rector et moderator juventuti a Comite de Portland datus; qui mihi significavit etiam, Equitem illum in Italia sibi comparasse Pescennium Nigrum ex argento, et Messalinam, quo nomine eidem ex animo gratulor, teque etiam atque etiam rogo, ut meum, quod commodum erit, observantissimis et amantissimis verbis meis salutare velis. Ego tecum plane facio, et existimo, eos qui Magistratus in Coloniis gesserunt non plane excludendos, vel adscribendos esse familiis Romanis; cum magna illa esset dignitas, et praecipuae dignitatis viri honores eos non fuerint dedignati; et recte puto Morellum hoc argumentum tractare, quanquam nolim omnes, qui in nummis obvii sunt, Duumviros eo loco habere. Titus Livius Halys, et T. Accius Phlegon, possunt quidem cum Liviis et Acciis memorari; sed tamen vel cognomina indicant, eos libertos, sive iis prognatos, vel saltem liberos Graecos fuisse, qui ob hanc vel illam causam, familiarum illarum nomina sibi assumpserunt, id quod etiam de plurimis aliis, obviis in lapidibus vetustis et nummis, proculdubio animadvertisti verum esse » (Den Haag, Koninklijke Bibliotheek, cod. 72 H 17, Bl. 14-17. 2 Bog. 4°; Gädeke 2011, nr. 114, p. 173-174; Callataÿ 2015, p. 314, II.16).  
-Lettre du 9 juin 1703 (de Deventer) : « Eques Fountanus mecum hic fuit, et tu, vir illustris, magna pars colloquii nostri fuisti; laudabatque summopere tuam, nec non praestantissimi Begeri humanitatem atque eruditionem. Perspexi juvenem illum Anglum animum succinctum habere praeclaris donis, et peritum valde esse atque copiosum veterum nummorum. Vidit et examinavit exiguam meam supellectilem, et fassus est ea contineri nonnullos raritatis eximiae nummos; examinavimus etiam quinquaginta alios, qui Venetiis commodum ad me missi erant, et cognovimus praecipuos, ut Othonis, Pescennii Nigri, aliosque malae notae esse, et Italos mihi voluisse imponere. Simul ac eos recepi et vidi, scrupuli mihi injiciebantur continuo; sed Anglus mihi artes detexit, monstravitque quam artificiose subdoli isti nundinatores nummos fabricare possint. » (Leibniz, Sämtliche Schriften Reihe I, Band 22, pp. 435–7, Letter 257 ; Burnett 2020b, p. 1603-1604).  +
-Lettre du 26 déc. 1702 (de La Haye) : sur l’absence de monogramme au chrisme sur les monnaies de Maxence erronément avancé par du Choul ; c’est bien Constantin qui le premier a mis un chrisme sur ses monnaies « D’ailleurs il est nécessaire de remarquer, que Mediobarbe (Mezzabarba) ne nous donne pas une seule médaille de Maxence où l’on voit le monogramme en quelques chose qui en approche » (Cuper 1743, I, p. 390-1).  +
-Lettre du 10 mai 1707 (de Deventer) : reprend Basnage de Beauval sur une série de points parus dans son Histoire et religion des Juifs depuis Jésus-Christ jusqu’à présent : « Tome I, p. 73 : Vous parlez d’une médaille, où Philon déclare qu’il honore Hérode le Tétrarque… mais c’est une inscription et non une médaille, comme il paraît clairement par le livre du père Hardouin De Nummis Herod. à la page 40 de l’édition de Paris. Pag. 93. Vous dîtes que la Galilée ne se trouve point dans ses médailles, comme dans celles du père ; mais je n’y ai jamais lu ce nom, et je vous prie de vouloir m’apprendre, par qui ont été publiées les médailles où le mot Galilea se trouve. Pag. 207. Tibère n’est pas mis au rang des dieux par la ville d’Edesse, c’est Auguste, qui est appellé Divus Augustus, dont la tête se voit aussi sur la médaille, comme l’a remarqué le cardinal Noris, et vous verrez par là que ce que vous en dites pag. 210 et 211ne peut avoir lieu. Pag. 376. La médaille où on lit, MVNICIP. ITALIEN. BAET. Ne peut être d’Hadrien, à cause que les villes d’Espagne n’ont point battu de la monnaie en l’honneur des empereurs après Caligula ; les médailles à quelques-uns des empereurs suivants, sont fausses, ou mal copiées, ou battues à Rome » ;» P.S. … L’on me mande de Paris, que le Père Hardouin fait imprimer à Rotterdam deux volumes de dissertation sur les médailles. Je vous prie de me faire savoir si cela est vrai, et sur quelles médailles ce père nous donnera ses considérations, ou ses visions, s’il suit son chemin ordinaire » (Cuper 1743, II, p. 392-4).  +
-Lettre du 2 août 1707 (de Deventer) : sur l’édition de ses manuscrits : « Mr. Le Clerc m’a promis de parler à quelques libraires d’Amsterdam pour leur proposer d’imprimer mes dissertations sur les médailles, qui sont marquées d’un ou de plusieurs éléphants, et mon histoire des rois Gordiens, où j’ai dessein de mettre tout ce qu’on a écrit sur cette matière, et entre autres une défense anecdote de Mr. Galland. Je ne sais s’il y trouvera quelque imprimeur, et je ne le presse pas. Je demande au moins cinquante exemplaires, pour en faire présent à mes amis, et un livre de plusieurs volumes pour chaque copie, afin qu’en le lisant je puisse me souvenir de la peine que j’ai prise, ou plutôt du plaisir que j’ai eu en composant l’un et l’autre de ces ouvrages » ; « Les savants, et entre autres Contigus et Sperlingius, soutiennent avec raison que les Juifs n’ont pas eu de la monnaie, pecuniam signatam, et je suis du même sentiment, comme il paraît par diverses lettres anecdotes, que j’ai écrites au dernier. Mais je voudrais bien savoir, si l’on ne pourrait pas soutenir le contraire, puisque 2 Reg. 12. et ailleurs, il est fait mention de l’argent, argentum, , pecunia, selon la Vulgate, et qu’au verset 10. le mot de numerare se trouve. Je sais que Mr. Sperlingius à la page 175 de son ouvrage est du sentiment qu’argurion se prend non pro argento signato, sed pondere solvendo. Le mot hébreu, dont l’auteur de cette histoire se sert, pourrait beaucoup contribuer à développer cette difficulté, et je vous prie de me faire le plaisir de l’examiner soigneusement » (Cuper 1743, IV, p. 399-400 et 402).  +
-Lettre du 15 nov. 1707 (de Deventer) : « Je ne connais pas Mr. La Croze, et je vous prie de m’en apprendre des nouvelles, et de lui dire, s’il demeure à Rotterdam, que je goûte ses raisons, et que j’attends avec une très grande impatience les tomes qui doivent suivre ce premier. Les visions chimériques du père Hardouin y sont bien débattues, et je lirai avec un très parfait plaisir, ce que ce savant homme nous dira dans sa dissertation latine. J’ai fait la même remarque sur la ridicule explication du Ducenarius et si je voulais m’en mêler, je vous assure en homme d’honneur qu’il n’y a presque pas de pages dans tous ses livres, qui traitent des antiquités romaines ou grecques, où je ne trouve quelques remarques à faire ; je suis en état de prouver, que ce père toto errat caelo. Son livre de Nummis Populorum est tout barbouillé depuis le commencement jusqu’à la fin, et il n’y a presque rien que de vide. Mais je n’aime pas les disputes ex professo, et je dis mon sentiment en passant, quoique j’ai réfuté le paradoxe des IV. Gordiens avec toute la condescendance possible, comme vous le savez vous-même » (Cuper 1743, V, p. 404-405).  +
-Lettre du 10 fév. 1708 (de Deventer) : « Je suis informé depuis longtemps que lesouvrages publiés par le père Hardouin se réimpriment à Amsterdam. Je les ai vus entre les mains de Mr. Le Clerc, qui en a la direction, et j’y ai remarqué de terribles changements, principalement dans celui De Nummis Populorum, qui en avait aussi besoin ; je n’y ai trouvé rien de nouveau qu’une histoire des empereurs romains disposée par leurs médailles. Ce père est, sans doute, extrêmement hardi. Je n’approuverai jamais son explication des lettres CONOB, et votre remarque est juste, de quatre mots et cinq lettres. L’interprétation de la médaille de Philippe Auguste est de la même trempe, et je suis bien persuadé que ce ne sont que des rêveries. Je ne conçois pas qu’elles s’augmentent de jour en jour, et cela après que tous les savants en général les ont désaprouvées. Cela me fait souvent louer les conjectures et les soupçons de Mr. La Croze, qui croit qu’il y a quelque intrigue cachée dans cette affaire, et je dis quelquefois en moi-même, Aliquid monstri alunt. Je ne trouve pas la médaille de Philippe-Auguste dans le livre de Mr. Le Blanc qui parle pourtant à la page 55 de l’explication des lettres CONOB sur lesquelles d’autres ont publié leur sentiment, et qui sont fort difficiles à expliquer. Mr. Galand m’a mandé il y a quelque temps, que Mr. Vaillant en faisait Conflatura Obyziaca, et qu’il juge que cette explication approche plus de la vérité que les autres, et qu’elle mérite qu’on y fasse réflexion. Je n’ai pas le temps d’examiner cette controverse, mais il me semble que la diversité de l’écriture de ces lettres y est opposée ; car on trouve sur ces monuments non seulement CONOB, mais aussi COM, COMOB, CONA, CON, CONST, CONSP, et d’autres ; et cela tant sur les médailles de bronze que sur celles d’or, même sur une de bronze de Valentinien dans Mediobarb., à la page 501. CON OB. R. V., laquelle si elle était d’or, confirmerait admirablement la pensée de Mr. Vaillant« ; « L’on me mande d’Hannovre que Mr. Magliabechi est mort, mais je n’en ai pas encore des nouvelles d’Italie, d’où j’attends quelques livres très rares, et quelques médailles grecques de Constantinople. Je ne parlerai pas de mes livres, qui sont en état d’être publiés ; car tout le monde sait que je ne me presse pas là-dessus. C’est un plaisir et un passetemps pour moi de pouvoir mihi et musis canere, et d’entretenir correspondance avec les savants, dont vous n’êtes pas le moindre. Quant à la publication de quelque livre nouveau, je pense fort souvent, sat patriae Priamoque datum, et c’est pour cela que je ne presse pas les libraires. Je suis pourtant obligé à Mr. de Leers de la bonne opinion qu’il a de mes études et de la vente de mes livres, s’ils s’imprimaient quelque jour » (Cuper 1743, VI, p. 406-409 ; Sarmant 2003, p. 136, note 143).  
-Lettre du 7 avr. 1708 (de Deventer) : « C’est une défaite ridicule du père Hardouin, de ne vouloir pas publier son système pendant sa vie. Il me semble que cela vaut autant que de dire : je confesse mon erreur, mais je n’en démordrai pas, et je suivrai toujours mon grand chemin. La Compagnie qui se vante de faire autant de bien au monde, devrait l’y contraindre, afin que tout le monde pût être désabusé, et videre grande illud arcanum » ; « La médaille d’Antoine, dont vous parlez, est belle, et vous jugez très bien, que le titre de est donné à Cléopâtre pendant sa vie et celle de Marc-Antoine ; les autres médailles le prouvent invinciblement, et cette fameuse reine y est appelée , c’est-à-dire la jeune ou la nouvelle Isis. J’en parle fort au long dans une dissertation commencée, De arrogantia Rom. Impp. Et aliorum in imitandis Diis ; je ne sais pourtant si je l’achèverai jamais. Les raisons que les autres savants apportent, pour y trouver une autre explication, ne sont pas de bonne trempe, et vous les réfutez très bien. Mais voici, Monsieur, une autre Cléopâtre, qui vous aurait servi à embellir votre Histoire des Juifs, si vous pouviez être du sentiment de Mr. Galland. Ce savant antiquaire m’a communiqué le dessein d’une médaille, sur laquelle on voit d’un côté Cléopâtre, avec la légende BACCCC C, et de l’autre une victoire en l’air tenant un laurier, et C C C. Il soutient fortement dans une dissertation, dont il m’a envoyé copie, qu’on y doit remettre C et que c’est Bérénice qui y est représentée, et qu’elle a aussi été appelée Cléopâtre. Mais le mal est, qu’il ne prouve cela par aucun auteur, et que cette médaille est seule son garant. Pour moi je suis d’un sentiment tout opposé, et je crois que c’est la reine d’Egypte, à qui celle de Mr. Galland ressemble parfaitement. J’ai allégué outre cela contre le sentiment de ce savant cinq ou six raisons, qui me semblent incontestables, mais dont je ne vous ennuyerai pas. Je crois donc qu’on doit en faire n. Victoria, qu’on y voit représentée, comme je viens de dire, de dea juniore regina Cleopatra ; et il me vient à cette heure dans l’esprit, que César pourrait êtrer appelé avec emphase C, à cause qu’Antoine est nommé sur ses médailles quelquefois simplement et presque par excellence . Il m’est venu aussi en pensée que l’empereur Tite aurait pu faire frapper cette médaille pour conserver la mémoire de cette reine, qui était sans doute encore chère à ceux d’Egypte. Mais pour revenir à votre médaille, je vois que Marc-Antoine y est qualifié de , consul ; il l’a été sans doute, et même deux fois : mais je ne sais comment expliquer la lettre qui suit ce mot, et je souhaiterais d’avoir la copie de cette médaille, pour en juger mieux » ; « J’ai le bonheur de connaître le père Banduri (nb : écrit « Bandury »), nous nous écrivions quelquefois, et je dois réponse à une de ses lettres, qu’il a accompagnée des copies de quelques médailles qui seront mises dans ses Antiquitates Constantinopolitanae. Je lui en ai communiqué quelques-unes de mon petit cabinet, dont une est très singulière. Elle nous représente un empereur grec, Theophanes, dont personne n’a entendu parler, et que je ne trouve nulle part ailleurs » ; « Voilà, Monsieur, la réponse à tous les points de votre agréable lettre, excepté celui de l’impression de mes manuscrits dont Mr. Leers a parlé ; je l’en entretiendrai une autre fois ; je tâcherai cependant de les corriger et de les mettre en ordre. Ils s’augmentent toujours, car l’on m’a envoyé de Rome et de Paris les empreintes de quelques médailles très rares qui y doivent entrer » (Cuper 1743, VII, p. 409-11).  
-Lettre du 23 sept. 1710 (de Deventer) : sur les monnaies juives « Mais à propos de ce journal, je trouve dans le mois de janvier 1709, une dissertation sur l’antiquité de la monnaie et des médailles des Juifs, et sur la préférence des caractères samaritains aux Hébreux, faite par Mr. B. est-ce que c’est vous, Monsieur, ou Mr. de Beauval ? Cette pièce me plaît beaucoup, et avec d’autant plus de raison, que je me suis servi il y a assez longtemps de divers arguments qui s’y trouvent touchant les caractères samaritains, dans une dispute que j’ai avec quelques savants sur l’invention de l’alphabet, dont je ne croirai jamais que Moïse fut l’auteur, comme quelques-uns le prétendent. Quant aux médailles, où se trouvent des lettres samritaines, un de mes amis croit qu’elles ont été toutes contrefaites au temps de la guerre, qu’on appelait sainte ; et si cela est ainsi, comme l’auteur de cette dissertation l’avance aussi en partie, je crois que les Samaritains qui y étaient alors dans un plus grand nombre, en ont été les auteurs. Mais cette matière me ménerait trop loin, et il est temps de venir aux Thérapeutes, et à votre agréable lettre « (Cuper 1743, IX, p.415).  +
Lettre sans lieu ni date reproduite dans une lettre à Antonius van Dale: "Vous soutenez à la page 267. & ailleurs, que les Ephesiens se disent par trois fois Neocores, sur les Médailles de Caracalla, parce qu’ils ont eu premierement cette prérogative de Neron, après d’Hadrien, et pour la troisieme fois de Caracalla. Mais je prens la liberté de vous donner à considerer si les Ephesiens n’ont pas été faits Tρίς Nεωxόροι sous le même Empereur Caracalla, & si par conséquent la multiplication de cette diginité ne doit pas être attribuée aux divers Empereurs, mais à un seul. Car si les Ephesiens ont été faits Néocores pour la prémiere fois par Neron, & pour la seconde fois par Hadrien, l’on ne trouveroit pas, à ce que j’en juge, sur les Médailles du dernier, KOINON EΦEΣ. NEΩK. mais toujours EΦEΣ. ΔIC. NEΩK. & l’on devroit avoir mis sur les Médailles d’Anton. Pius, TPIC. NEΩK. mais non simplement NEΩK. ou B. NEΩK. ni sur celles de Marc Aurele, EΦEC. NEΩK. ou de Commode EΦEC. B. NE. ni sur celles de Julia Mamæa, EΦ. TPIC. NEΩK. Car si l’on compte Neron, Hadrien, Antonin le Pieux, Marc Aurele, Commode, dont les Ephesiens se qualifient Neocores, l’on auroit dû mettre sur celles de Commode la cinquieme fois, & depuis sur celles de Caracalla, la sixieme au minimum, au lieu qu’on y trouve présentement ΔIC. TPIC, & TETPAKIC NEΩK. comme sur celles d’Alex. Severe TETPAKIC. de Maximin, Γ. NEΩK. de Philippe ΔIΣ. de Valerien enfin Γ. & Δ. NEΩK. Je vous prie de vouloir examiner tout cela, & de m’ôter, namque potes, ces difficultez, qui sont des preambules des autres. Car j’ai revé un peu sur cette matière ; parce que j’ai eu dessein d’en publier une dissertation ; mais Mr. Bon m’a mandé, qu’il en a une toute achevée, & qu’il publiera bientôt. Je ne suis point d’humeur à devancer en ces sortes de choses mes bons Amis, & c’est pour cela, que j’attendrai ce que sçavant Venitien nous en dira. Nous nous sommes écrit des Lettres assez longues sur cette matiere, & nous y avons traitté des points, qui méritent quelque réflexion. Mr. Bon soutient entr'autres choses, qu’il a trouvé une dixiéme Neocorie sur une Médaille des Ephesiens dans le Thresor de Maurocenus ; & moi j’ai jugé, que cela ne peut pas être, & qu’on a fait d’un Γ. un I. la superieure ligne en étant peut-être effacée : car l’on ne trouve que Tετράxις sur les Médailles de Caracalla, & sur celles de Gallien, dont la Médaille étoit, que Γ. & Δ. que vous expliquez, la quatrieme fois. Je ne crois pas pourtant, que la quatrieme fois, y soit mise à cause de la Neocorie de Diane ; car elle étoit perpetuelle, & l’on pourroit dire avec la même raison, que cette Déesse y avoit aussi sa part, quand on y mettoit B. ou Γ. NEΩK. mais je crois, que les Ephesiens ont celebré autant de fois des Jeux en l’honneur & pour le salut de ces Empereurs. Et en verité, il me semble, que les Médailles de Gallien confirment admirablement mon sentiment ; car si les Ephesiens ont été trois ou quatre fois Neocores du temps de Caracalla, il s’ensuit nécessairement, que le nombre en devroit être fort augmenté du tems de Gallien, principalement, quand on considere les Empereurs, qui sont entr'eux, dont ils ont été les Neocores, ou qu’on n'auroit mis sur ces Médailles NEΩK. B. Γ. mais toujours TETPAKIC : ou d’avantage, si l’autre opinion est la meilleure" ; suit la liste des occurrences pour les néocories à Ephèse (Cuper 1743, p. 481-2).